Desde mi celda doméstica
Buscando...
miércoles, 20 de mayo de 2015

ESENCIA CRISTIANA EN EL EVANGELIO DE JUAN


ESENCIA CRISTIANA

(En el Evangelio de Juan)

*

Et Deus erat Verbum.
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis.
Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in  sinu Patris, ipse enarravit.
Ego vox clamantis in deserto; dirigite viam Domini.
Ecce agnus Dei, ecce qui tollit percata mundi.
Quid quaeritis?... Venite et videte.
Sequere me… Priusquam te Philippus vocaret, vidi te.
QUODCUMQUE DIXERIT VOBIS, FACITE.
Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
Sciebat quid esset in homine.
Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei... nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
Spiritus ubi vult spirat; et vocem eius audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat; sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
Ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
Illum oportet crescere, me autem minui.
Qui est de terra, de terra est et de terra loquitur; qui de caelo venit, super omnes est.
Da mihi bibere… Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam… Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.
Neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem... Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
Venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci.
Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius.
Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
Vis sanus fieri?... Domine, hominem non habeo... Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
Quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Panis enim Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo... DOMINE, SEMPER DA NOBIS PENEM HUNC…Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.
Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam.
Numquid et vos vultis abire?... Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes.
Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicare.
Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
Ego sum lux mundi; qu sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. 
Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos… Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
Qui ex Deo est, verba Dei audit..
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit et gravisus est... Auntequam Abraham fieret, EGO SUM.
Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
QUAMDIU SUM IN MUNDO, LUX SUM MUNDI.
Si caeci estéis, non haberetis peccatum; nunc vero dicitis: quia videmus; peccatum vestrum manet.
Ego sum ostium ovium… Per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suma dat pro ovibus suis.
Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
EGO ET PATER UNUM SUMUS... Pater in me est, et ego in Patre.
Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet.
Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant… UT FILII LUCIS SITIS.
Si non lavero te, non habebis partem mecum.
Si ergo lavi pedes vestros, Dominus et Magíster, et vos debetis alter alterius lavare pedes… SI HAEC SCITIS, BEATI ERITIS SI FECERITIS EA.
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Ego sum via et veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per me… Qui videt me, videt et Patrem.
Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.
Si diligitis me, mandata mea servate… Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis.
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum Mollet eum; et omnem qui Pert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
NON VOS ME ELEGISTIS, SED EGO ELEGI VOS.
Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Expedit vobis ut ego vadam. Si enim no abiero, Paraclitus non veniet ad vos… Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem.
In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum.
HAEC EST AUTEM VITA AETERNA: UT COGNOSCANT TE, SOLUM DEUM VERUM, ET QUEM MISISTI, IESUM CHRISTUM.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos… Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
Ut omnes unum sint; sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me misisti.
Quem qaeritis?... Iesum Nazarenum… Ego sum.
Ego palam locutus sum mundo, sego semper docui in sinagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
Regnum meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis; nunc autem regnum meum non est hinc.
OMNIS QUI EST EX VERITATE, AUDIT VOCEM MEAM.
Ecce Homo.
Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt.
Noli esse incredulus, sed fidelis.
Beati qui non viderunt et crediderunt.
Diligis me plus his?... Pasce agnos meos.

***





Compartir en :
 
Back to top!